POLARIS Stella

POLARIS Stella
POLARIS Stella
post captam a Muham mede Constantinopolim, sese occultâsse nonnullis dicitur: quemadmodum Hyginus Poet. Alstronom. ubi de Tauro, et Avienus, in Arateis, stellam Pleiadum septimam, nomine Electram, post Troiae excidium, nolle amplius conspici, quia Dardanus, gentis Troianae conditor, natus fuerit ex illa, fabulantur. Sed nihil hôc commentô vanius, in quit Vossius, quippe si minutam unam exceperis, quae inter Polum et minorem Ursam interiacet, illa ipsa in cauda minoris Ursae, uti olim aetate Hipparchi et Ptolemaei, ita hodieque maxime est Polo vicina, et similiter Polaris vocitatur. Vide eum de origine et progr. Idolol. l. 2. c. 30. Movet do stella Polari, quae et Poli quandoque nomine venit, Auctor Anonymus, Hist. Orbis Terr. Geograph. et Civ. c. 1. §. 17. quaestionem: An in Sphaera recta, seu in istis regionibus, quae directe sitae sunt sub Aequatore, uterque Polus, seu utraque stella Polaris conspici possit? quod ex materia de refractionibus Geographi quidam suspicati sunt. Sed satisfactum iis est, a diligentissimo Mandelslovio, Itinerar. c. 13. p. 151. ubi refert, se Polum Arcticum, non nisi post. 6. grad. cis Aequatorem: Antarcticum vero post 8. demum grad. trans Aequatorem vidisse. Idem sensit Ioh. Leerius, in Navigat. Americ. ubi ait: Non modo sub Aequinoctiali Polus uterque non apparet, qued plerique arbitrantur: sed neuter, nisi duobus immensis ultro citroque gradibus, citante Keckermannô, System. Astronom. Part. 1. c. 2. Neque minus nobilis est observatio de Polis Hisce, terras iis subiacentes noctem diemque sex mensium habere, quam et Veteres non obscuris testimoniis firmârunt. Unde, praeter alios, Plinius, l. 2. c. 75. cum de Variis lucis incrementis egisset, Haud dubie, inquit, repromittunt id, quod eogit ratio credi; Solstrtii diebus accedente Sole propius verticem Mundi, angustô lucis ambitu subiecta terra continuos dies habere senis mensibus, noctesque e diverso ad Brumam remoto. Quod fieri in insula Thule, Pythias Massiliensis scripsit, sex dierum navigatione in Septentrionem a Britannia distante: Quidam vero et in Mona etc. Sed de utraque harum falsum id esse, certum est. De semestri vero nocte, assensum non praebet praefatus Auctor creditque potius, si quis sub Polo ipso viveret, eum perpetua in luce versaturum, si non splendidâ, saltem dubiâ, et non omnino nullâ, quae eo magis augeatur, quô Sol a Tropicis ad Aequatorem accedat propius: Cuius rei rationes exponit lôc. cit. Idem, c. 4. §. 8. ex Kirchero, qui primus animadvertit, adicit. Esse in regionibus hisce subpolaribus, ingentes vomgines, quibus mare sub Polo Arctico absorbeatur, sub Antarctico autem seu Australi iterum emergat, idque ex eo potissimum colligi, quia maria subpolaria ob rapiditatem superari non possint. Ita Anglos in oris Gronlandicis iamdudum ab in colis monitos esse, ne ulterius progrederentur, si se salvos navesque velint, esse enim mate Polum versus usque adeo aestuosum, ut naves illud ingressae nullâ humanâ industriâ retroagi possint; et nautas ad Spitzbergam tendere solitos narrare nullam navem, quae ultra 28. gradus progressa sit, rediisse, lintresque suorum paulo incautius ibi divagatos nun quam amplius comparuisse: Contra ex relationibus, de
Invento freto Meraeo seu le Maire, constare, nautas post 60. gradus lateris Australis ob contrarietatem fluctuum, ulterius progredi non potuisse, Herreram item, in Histor. America Austral. docere, calssem Regiam Hispan. ad detegendas novas Terras emissam, non potuisse superare
gradum 70. ob aquarum, etiam aere silente, obviam ruentium rapiditatem etc. Vide ipsum Kircherum, Itinere Ecstaticô 2. Dial. 1. et Mund. Subterr. l. 3. c. 2.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Stella Polaris (1927) — Stella Polaris p1 …   Deutsch Wikipedia

  • Stella Polaris — (lat. Polarstern) bezeichnet: den Polarstern Operation Stella Polaris, eine militärische Operation Stella Polaris (1927), ein Kreuzfahrtschiff Stella Polare (auch Stella Polaris), ein Expeditionsschiff …   Deutsch Wikipedia

  • Stella Polaris Apartcomplex — (Солнечный берег,Болгария) Категория отеля: Адрес: Sunny beach, 8240 Со …   Каталог отелей

  • Polaris (estrella) — Polaris Datos de observación (Época J2000) Constelación Osa menor …   Wikipedia Español

  • Stella Polaris (Operation) — Stella Polaris (lat. Polarstern) war der Codename einer Operation zur Auslagerung von Technik und Spezialisten der Fernmeldeaufklärung und Kryptoanalyse aus Finnland. Ende September 1944 kamen vier Schiffe in Schweden an, an Bord befanden sich… …   Deutsch Wikipedia

  • Polaris — Modern Latin, short for stella polaris, lit. the pole star (see POLAR (Cf. polar)). The ancient Greeks called it Phoenice, the Phoenician (star), since the Phoenicians used it for navigation, though due to precession of the equinoxes it was not… …   Etymology dictionary

  • Polaris — [pō lar′is] n. [ModL < ML (stella) polaris, polar (star): see POLE2] a binary Cepheid variable, the brightest star in the constellation Ursa Minor; North Star; Pole Star: magnitude, 1.95 to 2.05: used for navigation, since it is the closest… …   English World dictionary

  • Stella Polaris — Polaris. * * * …   Universalium

  • Stella Polaris — Polaris …   Useful english dictionary

  • Polaris (disambiguation) — In astronomy, Polaris is a star more commonly known as the North Star.Polaris may also mean:Astronomy*Polaris Australis, a star that is currently the South Star, Sigma OctantisBusiness* Polaris Award, a recognition given by IFALPA to airline… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”